ACHAEORUM Littus

ACHAEORUM Littus
ACHAEORUM Littus
in Cyprô est, apud Ptol.
A Graecis appellatum fuisse Adriage, nunc vero pagum esse, et Accathon vocari scribit Lusignanus. Achaeorum Castra, Strab. l. 13. Achaeorum Portus, Plin. l. 4. c. 12. Porto bon, teste Nigrô: in Troade est, ad Sigaeum Promontorium. Item, in Aeolide, circa Myrinam, Straboni. In Peloponneso, Pausan. Tauroscitharum portus est ad Pontum Euxinum Plinio, aliis Pulcher portus, vide et hic infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”